Hľadaný výraz: Mt 16,13-20; Mk 8,27-30; Lk 9,18-21; Jn 6,67-71, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
13 Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “ Quem dicunt homines esse Filium hominis?”. 14 At illi dixerunt: “ Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ”. 15 Dicit illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”. 16 Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”. 17 Respondens autem Iesus dixit ei: “ Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est. 18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam. 19 Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ”. 20 Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.

27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “ Quem me dicunt esse homines? ”. 28 Qui responderunt illi dicentcs: “ Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis ”. 29 Et ipse interrogabat eos: “ Vos vero quem me dicitis esse? ”. Respondens Petrus ait ei: “ Tu es Christus ”. 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.

18 Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “ Quem me dicunt esse turbae? ”. 19 At illi responderunt et dixerunt: “ Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit ”. 20 Dixit autem illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”. 21 At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc,

67 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “ Numquid et vos vultis abire? ”. 68 Respondit ei Simon Petrus: “ Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; 69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”. 70 Respondit eis Iesus: “ Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est ”. 71 Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.

1

mail   print   facebook   twitter